Agmen carminum[1] (Anglice songline), etiam trames somniandi[2] (dreaming track) late appellatus, sed ab Australiani Aboriginalibus Vestigia Maiorum[3] (Footprints of the Ancestors) et Via Doctrinae[4] (Way of the Lore) appellatus,[5] in religione Aboriginali Australiana est via trans terram (vel aliquando caelum) ducens,[6] iter indicans quod entes creatores tempore somniandi sequebantur et quidem iam sequuntur. Tramites agminum carminum in carminibus, fabulis, saltationibus, picturis traditionalibus commemorantur. Secundum doctrinam Aboriginalem, homo eruditus terram peragrare potest vocabula carminis iterans, quae loca magni momenti, fontium, aliarumque rerum naturalium describunt. Aliquando, tramites entium creatorum manifesti dicuntur ex eorum signis, vel petrosomatoglyphis, sicut depressiones magnae in solo, quae eorum vestigiis appellantur.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search